1. Adoro te devote, latens Deitas, Quae sub his figuris vere latitas; Tibi se cor meum totum subiicit, Quia te contemplans, totum deficit. Veni, Sancte Spiritus, et emitte caelitus lucis tuae radium. Veni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium. Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium. In labore requies, in aestu temperies in fletu solatium. O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium. Sine tuo numine, nihil est in homine, nihil est innoxium. Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est saucium. Flecte quod est rigidum, fove quod est frigidum, rege quod est devium. Da tuis fidelibus, in te confidentibus, sacrum septenarium. Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium, Amen, Alleluia. 2. Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo tuto creditur; Credo quidquid dixit Dei Filius, Nil hoc verbo veritatis verius. 3. In Cruce latebat sola Deitas. At hic latet simul et humanitas: Ambo tamen credens, atque confitens, Peto quod petivit latro paenitens. 4. Plagas, sicut Thomas, non intueor, Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere. 5. O memoriale mortis Domini, Panis vivus vitam praestans homini: Praesta meae menti de te vivere, Et te illi semper dulce sapere. 6. Pie pellicane Iesu Domine, Me immundum munda tuo Sanguine: Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere. 7. Iesu, quem velatum nunc aspicio, Oro, fiat illud, quod tam sitio, Ut te revelata cernens facie, Visu sim beatus tuae gloriae. Amen.
Loading…