C F C 1. Veni Creator Spiritus G C C7 Mentes tuorum visita: F E Imple superna gratia Am Dm G7 C Quae tu creasti pec – tora. C 2. Qui diceris Paraclitus, G Altissimi donum Dei, Am F C Fons vivus ignis caritas, Dm G Et Spiritalis unctio. 3. Tu septiformis munere. Digitus Paternae dexterae, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura. 4. Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis, Virtute firmans perpeti. 5. Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus, Ductore sic te praevio, Vitemus omne noxium. 6. Per te sciamus de Patrem, Noscamus atque Filium, Teque utriusque Spiritum, Credamus omni tempore. 7. Deo Patris sit Gloria, Et Filio, qui a mortuis. Surrexit ac Paraclito, In saeculorum saecula. Amen V. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: R. Et renovabis faciem terrae. Oremus. Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.
Loading…